monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XXIII. Psalmus ipsi David, prima sabbati. <<<    

IN PSALMUM XXIV. In finem, Psalmus ipsi David. APPARAT EINBLENDEN

1 Christus, sed in Ecclesiae persona, loquitur: nam magis ad populum christianum conversum ad Deum pertinent quae dicuntur.
2 Ad te, Domine, levavi animam meam: desiderio spirituali, quae carnalibus desideriis conculcabatur in terra. Deus meus, in te confido, non erubescam: Deus meus, ex eo quod in me confidebam, perductus sum usque ad istam infirmitatem carnis; et qui deserto Deo sicut Deus esse volui, a minutissima bestiola mortem timens, de superbia mea irrisus erubui; iam ergo in te confido, non erubescam.
3 Neque irrideant me inimici mei: neque irrideant me, qui serpentinis atque occultis suggestionibus insidiantes, et suggerentes Euge, Euge, ad haec deiecerunt. Etenim universi qui te exspectant non confundentur.
4 Confundantur inique facientes vana: confundantur inique facientes, ad acquirenda quae transeunt. Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me: quae non latae sunt, nec multitudinem ad interitum ducunt; sed angustas et paucis notas semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua: errores fugientem. Et doce me: nam per meipsum non novi, nisi mendacium. Quoniam tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die: neque enim dimissus a te de paradiso, et in longinquam regionem peregrinatus, per meipsum redire possum, nisi occurras erranti; nam reditus meus toto tractu temporis saecularis misericordiam tuam sustinuit.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine: reminiscere operum misericordiae tuae, Domine, quia tanquam oblitum te homines putant. Et quia misericordiae tuae a saeculo sunt: et hoc reminiscere, quia misericordiae tuae a saeculo sunt. Nunquam enim sine illis fuisti, qui etiam peccantem hominem vanitati quidem, sed in spe subiecisti, et tot tantisque creaturae tuae consolationibus non deseruisti.
7 Delicta iuventutis meae et ignorantiae meae ne memineris: delicta confidentis audaciae meae et ignorantiae meae ne ad vindictam reserves, sed tanquam excidant tibi. Secundum misericordiam tuam memor esto mei, Deus: memor esto quidem mei, non secundum iram qua ego dignus sum, sed secundum misericordiam tuam quae te digna est. Propter bonitatem tuam, Domine: non propter meritum meum, sed propter bonitatem tuam, Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus: dulcis est Dominus, quandoquidem et peccantes et impios ita miseratus est, ut omnia priora donarit; sed etiam rectus est Dominus, qui post misericordiam vocationis et veniae, quae habet gratiam sine meritis, digna ultimo iudicio merita requiret. Propter hoc legem statuet delinquentibus in via: quia misericordiam praerogavit ut perduceret in viam.
9 Diriget mites in iudicio: diriget mites, nec perturbabit in iudicio eos qui sequuntur voluntatem eius, nec ei resistendo praeponunt suam. Docebit mansuetos vias suas: docebit vias suas, non eos qui praecurrere volunt, quasi seipsos melius regere possint; sed eos qui non erigunt cervicem, neque recalcitrant, cum eis iugum lene imponitur et sarcina levis.
10 Universae viae Domini misericordia et veritas. Quas autem vias docebit eos, nisi misericordiam qua placabilis, et veritatem qua incorruptus est? Quorum unum praebuit donando peccata, alterum merita iudicando. Et ideo universae viae Domini, duo adventus Filii Dei, unus miserantis, alter iudicantis. Pervenit ergo ad eum tenens vias eius, qui nullis meritis suis se liberatum videns, deponit superbiam, et deinceps cavet examinantis severitatem, qui clementiam subvenientis expertus est. Requirentibus testamentum eius et testimonia eius: intelligunt enim Dominum misericordem primo adventu, et secundo iudicem, qui mites et mansueti requirunt testamentum eius, cum sanguine suo nos in novam vitam redemit; et in Prophetis atque Evangelistis testimonia eius.
11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim: non solum peccata mea donasti, quae antequam crederem admisi; sed et peccato meo, quod multum est, quia et in via non deest offensio, sacrificio contribulati spiritus propitiaberis.
12 Quis est homo, qui timeat Dominum? unde incipit venire ad sapientiam. Legem statuet ei in via quam elegit: legem statuet ei in via quam liber apprehendit, ne impune iam peccet.
13 Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius haereditate possidebit terram: et opus eius haereditatem solidam instaurati corporis possidebit.
14 Firmamentum est Dominus timentium eum: infirmorum videtur esse timor, sed firmamentum est Dominus timentium eum. Et nomen Domini quod glorificatum est per orbem terrarum, firmat timentes eum. Et testamentum ipsius ut manifestetur illis: et facit ut testamentum ipsius manifestetur illis, quia haereditas Christi gentes sunt, et termini terrae.
15 Oculi mei semper ad Dominum; quia ipse evellet de laqueo pedes meos : nec timeam pericula terrena, dum terram non intueor; quoniam ille quem intueor, evellet de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei; quoniam unicus et pauper sum ego: quoniam unicus populus, unicae Ecclesiae tuae servans humilitatem, quam nulla schismata vel haereses tenent.
17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: tribulationes cordis mei abundante iniquitate et refrigescente charitate multiplicatae sunt. De necessitatibus meis educ me: quoniam haec tolerare mihi necesse est, ut perseverans usque in finem salvus sim, de necessitatibus meis educ me.
18 Vide humilitatem meam et laborem meum: vide humilitatem meam, qua nunquam me iactantia iustitiae ab unitate abrumpo; et laborem meum, quo indisciplinatos mihi commixtos suffero. Et remitte omnia peccata mea: et his sacrificiis propitiatus remitte peccata mea, non illa tantum iuventutis et ignorantiae meae antequam crederem, sed etiam ista quae iam ex fide vivens per infirmitatem vel vitae huius caliginem admitto.
19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: non solum enim foris, sed etiam in ipsa intus Ecclesiae communione non desunt. Et odio iniquo oderunt me: et oderunt me diligentem se.
20 Custodi animam meam, et erue me: custodi animam meam, ne decliner ad imitationem eorum; et erue me a perplexitate, qua mihi miscentur. Non confundar, quoniam speravi in te: non confundar si forte insurgunt adversum me; quoniam non in me, sed in te speravi.
21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quoniam sustinui te, Domine: innocentes et recti non praesentia corporali miscentur tantum, sicut mali, sed consensione cordis in ipsa innocentia et rectitudine adhaerent mihi; quoniam non defeci, ut imitarer malos; sed sustinui te, exspectans ventilationem ultimae messis tuae.
22 Redime, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus eius: redime, Deus, populum tuum, quem praeparasti ad visionem tuam, ex tribulationibus eius, non tantum quas foris, sed etiam quas intus tolerat.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XXIII. Psalmus ipsi David, prima sabbati. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 24